Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 75-76

75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.

Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;

turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit

10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,

13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.

76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.

Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;

memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.

Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.

Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?

aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?

10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?

11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.

12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:

13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?

15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.

16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.

18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;

19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.

20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

Psalmi 23

23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.

Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:

hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Psalmi 27

27 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.

Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.

Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.

Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.

Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.

Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Ecclesiasticus 51:1-12

51 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.

Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi,

et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.

Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam:

de manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumdederunt me;

a pressura flammae quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus;

de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.

Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum,

et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.

10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

11 Memoratus sum misericordiae tuae Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt:

12 quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium.

Apocalypsis 18:1-14

18 Et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus.

Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis:

quia de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terrae cum illa fornicati sunt: et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.

Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.

Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.

Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.

Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo.

Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam.

Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus:

10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum.

11 Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius:

12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore,

13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.

14 Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.

Lucas 14:1-11

14 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.

Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.

Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare?

At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.

Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?

Et non poterant ad haec respondere illi.

Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.

Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.

10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:

11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.