Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 69

69 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.

Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.

Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.

Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!

Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

Psalmi 73

73 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?

Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.

Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!

Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:

et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.

Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.

10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?

12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.

13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.

14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis AEthiopum.

15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.

16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.

17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.

18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.

21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.

23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Ecclesiasticus 50:1

50 Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.

Ecclesiasticus 50:11-24

11 quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis.

12 In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum.

13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano,

14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae: et omnes filii Aaron in gloria sua.

15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis,

16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae.

17 Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.

18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.

19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.

20 Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.

21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt.

22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari:

23 et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei.

24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam:

Apocalypsis 17

17 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas,

cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.

Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem.

Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.

Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae.

Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.

Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.

Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est.

Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.

10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.

11 Et bestia, quae erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit.

12 Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.

13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent.

14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

15 Et dixit mihi: Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae.

16 Et decem cornua, quae vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei.

18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae.

Lucas 13:31-35

31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.

32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.

33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.

34 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?

35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.