Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 24

24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:

Deus meus, in te confido; non erubescam.

Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.

Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.

10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.

12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.

13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.

14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.

18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.

22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Psalmi 29

29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.

Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.

Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.

Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.

Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.

Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.

Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.

10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?

11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.

12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:

13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

Psalmi 8

In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.

Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;

et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Psalmi 84

84 In finem, filiis Core. Psalmus.

Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.

Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.

Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.

Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?

Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt.

12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.

13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

Ecclesiasticus 36:1-17

36 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:

et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.

Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.

Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis:

ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te, Domine.

Innova signa, et immuta mirabilia.

Glorifica manum et brachium dextrum.

Excita furorem, et effunde iram.

Tolle adversarium, et afflige inimicum.

10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.

11 In ira flammae devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.

12 Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius praeter nos.

13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et haereditabis eos sicut ab initio.

14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel quem coaequasti primogenito tuo.

15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Jerusalem, civitati requiei tuae.

16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.

17 Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores.

I Corinthios 12:27-13:13

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores?

30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?

31 AEmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

13 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.

Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,

non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:

omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.

Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.

12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas.

Matthaeus 18:21-35

21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?

22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.

23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.

26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.

29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

31 Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.

32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:

33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?

34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.