Book of Common Prayer
55 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
138 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:
4 et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:
20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
139 In finem. Psalmus David.
2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.
8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
41 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
2 de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus.
3 Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus:
4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae:
6 aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur,
7 devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
8 et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores AEgypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:
10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum:
11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
12 Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,
13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
4 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
2 Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.
4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.
5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
6 Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
7 Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
23 Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.
24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
3 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
6 Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.