Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:145-176' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Psalmi 128-130

128 Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;

saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.

Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.

Dominus justus concidit cervices peccatorum.

Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:

de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.

129 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine;

Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:

speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.

Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.

Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Proverbia 6:1-19

Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:

illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.

Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.

Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,

parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?

10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;

11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;

13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

16 Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:

17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

I Ioannis 5:1-12

Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.

In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.

Haec est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.

Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.

Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?

Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.

Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.

Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.

Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.

10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.

11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus: et haec vita in Filio ejus est.

12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.

Ioannes 11:45-54

45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.

46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.

47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?

48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.

49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,

50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,

52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.