Book of Common Prayer
24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
84 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.
4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt.
12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
8 Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
9 Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia?
10 At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus.
12 Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis.
13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:
14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
15 Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam,
16 et Jehu filium Namsi unges regem super Israel: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
17 Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.
18 Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.
19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.
21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
35 dixitque ad illos: Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
37 Post hunc extitit Judas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur:
39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
40 Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.
41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.
45 Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?