Book of Common Prayer
24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
84 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.
4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt.
12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
42 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet.
2 Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium.
4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulae exspectabunt.
5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos; firmans terram, et quae germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
7 ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
8 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.
10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulae, et habitatores earum.
11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petrae; de vertice montium clamabunt.
12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,
15 et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.