Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 101

101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.

Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:

10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,

11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.

12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.

13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:

15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.

16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:

17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:

21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:

22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:

23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.

24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:

25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.

27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;

28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.

Psalmi 109

109 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.

Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.

Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Dominus a dextris tuis; confregit in die irae suae reges.

Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum.

De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.

Error: 'Psalmi 119:121-144' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Numeri 16:36-50

36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

37 Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt

38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel.

39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari:

40 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.

42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44 Dixitque Dominus ad Moysen:

45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit.

47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama:

48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus.

Romanos 4:13-25

13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei.

14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.

15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.

16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum

17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt:

18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.

19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae.

20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:

21 plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere.

22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.

23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:

24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,

25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.

Matthaeus 20:1-16

20 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.

Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.

13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?

14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.