Book of Common Prayer
23 Respondens autem Job, ait:
2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
5 ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
7 Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
43 In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.
44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
45 Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
46 Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
47 Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
48 Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
49 Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.
51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
139 In finem. Psalmus David.
2 Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.
8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.