Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 101

101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.

Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:

10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,

11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.

12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.

13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:

15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.

16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:

17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:

21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:

22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:

23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.

24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:

25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.

27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;

28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.

Psalmi 109

109 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.

Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.

Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Dominus a dextris tuis; confregit in die irae suae reges.

Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum.

De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.

Error: 'Psalmi 119:121-144' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
I Machabaeorum 3:42-59

42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quae mandavit populo facere in interitum et consummationem:

43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.

44 Et congregatus est conventus ut essent parati in praelium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.

45 Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.

46 Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel.

47 Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua:

48 et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum:

49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaraeos, qui impleverant dies,

50 et clamaverunt voce magna in caelum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus?

51 et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem:

52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quae cogitant in nos.

53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos?

54 Et tubis exclamaverunt voce magna.

55 Et post haec constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.

56 Et dixit his, qui aedificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.

57 Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.

58 Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:

59 quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum.

Apocalypsis 21:9-21

Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.

10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo,

11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.

12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel:

13 ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres.

14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.

15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.

16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus aequalia sunt.

17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.

18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.

19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:

20 quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus.

21 Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt, per singulas: et singulae portae erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.

Matthaeus 17:22-26

22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.

23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?

24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?

25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.

26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.