Book of Common Prayer
108 In finem. Psalmus David.
2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
66 Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae?
2 Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
4 Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt.
5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra; ipsi autem confundentur.
6 Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
17 Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum)
18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae,
21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis:
40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius judicium.
41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.