-
Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae.
-
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
-
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
-
Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quae in ea ventura sint mihi, ignorans:
-
Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium.
-
Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
-
Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
-
Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens:
-
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
-
Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
-
Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
-
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum.