Add parallel Print Page Options

38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.

39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram:

40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:

41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.

42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.

43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:

45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.

46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?

47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?

48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.

Read full chapter