Font Size
Lucas 10:38-42
Biblia Sacra Vulgata
Lucas 10:38-42
Biblia Sacra Vulgata
38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
39 et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.
41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)