Add parallel Print Page Options

12 Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.

Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.

Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:

Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.

Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.

Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:

11 quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.

12 In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.

14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:

15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

16 Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.

Read full chapter