Genesis 6:13-22
Biblia Sacra Vulgata
13 dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
14 Fac tibi arcam de lignis laevigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcae pones ex latere; deorsum, coenacula et tristega facies in ea.
17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa quae in terra sunt, consumentur.
18 Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
19 Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
22 Fecit igitur Noe omnia quae praeceperat illi Deus.
Read full chapter