Actus Apostolorum 7:55-8:8
Biblia Sacra Vulgata
55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
8 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.
2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.
6 Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.
7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.