Actus Apostolorum 11:19-26
Biblia Sacra Vulgata
19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis.
20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum.
21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani.
Read full chapter