Add parallel Print Page Options

22 Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,

23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.

24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.

25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit:

26 candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

Read full chapter

13 Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam.

14 Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.

15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.

16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.

17 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.

Read full chapter

da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:

Read full chapter

10 Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:

Read full chapter