Add parallel Print Page Options

Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum:

quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.

Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes.

Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae ejus auditor.

Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.

Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.

In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.

10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

11 Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.

12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.

13 Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.

14 Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.

15 Justitia enim perpetua est, et immortalis.

16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.

Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:

qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.

Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.

Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.

Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.

Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis.

Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra:

nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.

10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis:

11 sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur.

12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.

13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.

14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.

15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus.

16 Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.

17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius.

18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.

19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.

20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.

21 Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum.

22 Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.

23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum.

24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:

25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.

Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,

et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace:

etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.

In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.

Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent.

Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.

Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.

10 Impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.

11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.

12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum.

13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;

14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.

15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae.

16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.

17 Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum:

18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.

19 Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.

O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.

Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.

Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.

Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.

Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.

Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.

Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit;

senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,

et aetas senectutis vita immaculata.

10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.

11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.

12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.

13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa;

14 placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia,

15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.

16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.

17 Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.

18 Videbunt, et contemnent eum; illos autem Dominus irridebit.

19 Et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit.

20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.

Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis;

dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.

Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore;

ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis.

Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus.

Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?

Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,

10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam, cujus cum praeterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus;

11 aut tamquam avis quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;

12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:

13 sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.

14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt:

15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis.

16 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.

17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.

18 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.

19 Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum;

20 sumet scutum inexpugnabile aequitatem.

21 Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

22 Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.

23 Et a petrosa ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.

24 Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.

Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.

Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae.

Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.

Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.

Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.

Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet.

Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.

Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.

Fortioribus autem fortior instat cruciatio.

10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis.

11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.

12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.

13 Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam.

14 Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.

15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.

16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.

17 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.

18 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia.

19 Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;

20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.

21 Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum.