A A A A A
Bible Book List

Tobiae 6 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.

Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.

Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me.

Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes ejus.

Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter.

Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quae sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.

Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quae de pisce servare jussisti?

Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus daemoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.

Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.

10 Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus?

11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam praeter eam.

12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.

13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.

14 Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos.

15 Timeo ergo, ne forte et mihi haec eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.

16 Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium.

17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatem daemonium super eos.

18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.

19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur daemonium.

20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.

21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.

22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes