A A A A A
Bible Book List

Tobiae 5Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater

quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi

tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet

sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea

tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum

et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis

at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum

cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis

cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo

10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum

11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit

12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video

13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris

14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam

15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te

16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu

17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat

18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius

19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum

20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum

21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum

22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul

23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis

24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum

25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum

26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum

27 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos

28 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes