A A A A A
Bible Book List

Tobiae 3 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrimis,

dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et judicium.

Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.

Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.

Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.

Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere.

Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,

quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.

Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.

10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit:

11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.

12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum

13 dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.

14 Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo.

15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.

16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.

17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui.

18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.

19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.

20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit: quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.

22 Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.

23 Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in saecula.

24 In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei:

25 et missus est angelus Domini sanctus Raphael ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes