A A A A A
Bible Book List

Tobiae 2Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis

dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum

cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus

tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum

cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore

memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum

cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum

arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos

sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea

10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset

11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus

12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob

13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei

14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae

15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes

16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas

17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui

18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo

19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat

20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi

21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere

22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt

23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes