Font Size
Tobiae 12:3-5
Biblia Sacra Vulgata
Tobiae 12:3-5
Biblia Sacra Vulgata
3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen caeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare?
4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quae allata sunt, sibi assumere.
5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae attulerant acceptam habere.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)