A A A A A
Bible Book List

Tobiae 11Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

11 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die

dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum

si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus

cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt

Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo

et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus

dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum

statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit

tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat

10 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio

12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt

13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo

14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi

15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit

16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum

17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum

18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo

19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat

20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus

21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes