A A A A A
Bible Book List

Sophonias 3Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

vae provocatrix et redempta civitas columba

non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit

principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane

prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem

Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem

disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore

dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas

quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra

quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno

10 ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi

11 in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo

12 et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini

13 reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat

14 lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem

15 abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra

16 in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae

17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

18 nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium

19 ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum

20 in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes