A A A A A
Bible Book List

Sapientia 8 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.

Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam.

Doctrix enim est disciplinae Dei, et electrix operum illius.

Et si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quae operatur omnia?

Si autem sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex?

Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

Et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum.

Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei.

10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis;

11 et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:

12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

13 Praeterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam.

14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae:

15 timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.

16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.

17 Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,

18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.

19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.

20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.

21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis:

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes