A A A A A
Bible Book List

Sapientia 18Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

18 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant

et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant

propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti

digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari

cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam

illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent

suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio

sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti

absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes

10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium

11 simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus

12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est

13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse

14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet

15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit

16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra

17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati

18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat

19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent

20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira

21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus

22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans

23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam

24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta

25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes