A A A A A
Bible Book List

Sapientia 17Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

17 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt

dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt

et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati

neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant

et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam

apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur

et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia

illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant

nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre

10 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia

11 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum

12 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat

13 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes

14 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat

15 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus

16 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem

17 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium

18 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore

19 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur

20 solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes