A A A A A
Bible Book List

Psalmi 99Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

99 psalmus in confessione

iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione

scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius

introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius

quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes