A A A A A
Bible Book List

Psalmi 93Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

93 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit

exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis

usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur

effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam

populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt

viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt

et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob

intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite

qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat

10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt

12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum

13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea

14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet

15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma

16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem

17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea

18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me

19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam

20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto

21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae

23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes