A A A A A
Bible Book List

Psalmi 91Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

91 psalmus cantici in die sabbati

bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

in decacordo psalterio cum cantico in cithara

quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae

vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec

cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;

tu autem Altissimus in aeternum Domine

10 quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes