A A A A A
Bible Book List

Psalmi 9 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

In finem, pro occultis filii. Psalmus David.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.

Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.

In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.

Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.

Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.

Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;

et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,

et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: judicabit populos in justitia.

10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.

12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:

13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.

14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,

15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion:

16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.

17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.

19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.

20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.

21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.

22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?

23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.

25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae, non quaeret.

26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.

27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.

29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.

31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.

33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.

34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.

35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.

36 Contere brachium peccatoris et maligni; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.

37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi; peribitis, gentes, de terra illius.

38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua:

39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes