A A A A A
Bible Book List

Psalmi 88 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

88 Intellectus Ethan Ezrahitae.

Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis.

Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:

Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.

Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?

Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.

12 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti;

13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:

14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:

15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam.

16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.

18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.

20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.

21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.

28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.

29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.

31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;

32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:

33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;

34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,

35 neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:

37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.

39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.

40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.

41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.

42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.

43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; laetificasti omnes inimicos ejus.

44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.

45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.

46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.

47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?

48 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?

49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?

50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?

51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:

52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.

53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes