A A A A A
Bible Book List

Psalmi 83Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

83 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus

quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum

concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum

etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus

beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma

beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit

in valle lacrimarum in loco quem posuit

etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion

Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma

10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui

11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum

12 quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes