A A A A A
Bible Book List

Psalmi 82Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

82 canticum psalmi Asaph

Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus

quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput

super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos

dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra

quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt

tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni

Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum

etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma

10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae

12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei

14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti

15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes

16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos

17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine

18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant

19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes