A A A A A
Bible Book List

Psalmi 8Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

in finem pro torcularibus psalmus David

Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos

ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem

quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti

quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum

et constituisti eum super opera manuum tuarum

omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi

volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris

10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes