A A A A A
Bible Book List

Psalmi 79Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

79 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus

qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare

coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos

Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui

cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura

posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam

10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram

11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei

12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius

13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam

14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam

15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam

16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi

17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt

18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus

20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes