A A A A A
Bible Book List

Psalmi 76Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

76 in finem pro Idithun psalmus Asaph

voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me

in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea

memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma

anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus

cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui

et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum

numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc

aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem

10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma

11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi

12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum

13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor

14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster

15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam

16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma

17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi

18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt

19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra

20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur

21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes