A A A A A
Bible Book List

Psalmi 73Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

73 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae

memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo

leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto

et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa

et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus

exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;

incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui

dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra

signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius

10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem

11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem

12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae

13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis

14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum

15 tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham;

16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem

17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea

18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum

19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem

20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum

21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum

22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die

23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes