A A A A A
Bible Book List

Psalmi 72Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

72 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde

mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei

quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns

quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum

in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua

prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis

cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt

posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra

10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis

11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso

12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias

13 %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas

14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino

15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi

16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me

17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum

18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur

19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam

20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges

21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt

22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi

23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum

24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me

25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram

26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum

27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te

28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes