A A A A A
Bible Book List

Psalmi 68Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

68 in finem pro his qui commutabuntur David

salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam

infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me

laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum

multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam

Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita

non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel

quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam

extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me

11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi

12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam

13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum

14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae

15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum

16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum

17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me

18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me

19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me

20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam

21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto

23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum

24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos

26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet

27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt

28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua

29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me

31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude

32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas

33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra

34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit

35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis

36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam

37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes