A A A A A
Bible Book List

Psalmi 64Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

64 in finem psalmus David canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci

te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem

exaudi orationem ad te omnis caro veniet

verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis

beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum

mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe

praeparans montes in virtute tua accinctus potentia

qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes

et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis

10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius

11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans

12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate

13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur

14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes