A A A A A
Bible Book List

Psalmi 63Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

63 in finem psalmus David

exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam

protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem

quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram

ut sagittent in occultis inmaculatum

subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos

scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum

et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum

et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos

10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt

11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes