A A A A A
Bible Book List

Psalmi 58 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

58 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.

Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.

Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.

Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes.

Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi.

Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.

Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.

Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?

Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.

10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es:

11 Deus meus misericordia ejus praeveniet me.

12 Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine:

13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur

14 in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae.

15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.

16 Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.

17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae.

18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes