A A A A A
Bible Book List

Psalmi 56Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

56 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca

miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas

clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi

misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam

et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus

exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua

laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma

paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam

exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus

11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes