A A A A A
Bible Book List

Psalmi 51Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

51 in finem intellectus David

cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate

tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum

dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma

dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam

propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma

videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent

ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua

10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi

11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes