A A A A A
Bible Book List

Psalmi 5Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David

verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum

intende voci orationis meae rex meus et Deus meus

quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam

mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es

neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos

odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo

Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam

10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est

11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine

12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum

13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes