A A A A A
Bible Book List

Psalmi 46Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

46 in finem pro filiis Core psalmus

omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis

quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram

subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris

elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma

ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae

psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite

quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter

regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam

10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes